Roman Dmowski


Szukaj na stronie »
  Strona Główna »  Doktorat Honoris Causa Uniwersytety Poznańskiego - 1923.
DYPLOM UNIWERSYTETU POZNAŃSKIEGO

Q. F. F. (orzeł) F. Q. S.
SUMMIS AUSPICIIS AUGUSTISSIMAE REIPUBLICAE POLONORUM
NOS
RECTOR UNIVERSITATIS POSNANIENSIS
ET
ORDINIS PHILOSOPHORUM DECANUS
COMMUNI OMNIUM UNIVERSITATIS ORDINUM CENSENSU
IN
VIRUM CELEBERRIMUM

ROMANUM DMOWSKI
POLONIAE LUMEN CLARISSIMUM

QUI MAGNI ILLIUS BELLI TEMPORE SUMMO POLONORUM CONSILIO PUBLICO PARISIIS PRAEFUIT
PRIMUSQUE A SUIS MISSUS EST DE PACE CONFIRMANDA LEGATUS


QUI PUBLICARUM RERUM CURAM MULTOS PER ANNOS INTRA FINES PATRIAE ET EXTRA
FIDELITER GLORIOSEQUE SUSTINUIT


QUI SCRIPTIS CIVILIBUS VIAM POPULARIBUS SUIS MONSTRAVIT, QUAM CONFIDENTER INGRESSI
EXCUSSO VETERNO REM FORTITER GERERE INSTITUERENTUR

QUOD MULTUM CONTULIT AD LIBERTATEM PATRIAE ITA
RESTITUENDAM; UT TRIA EIUS DISIECTA MEMBRA IN
UNUM CORPUS COALESCERENT
QUOD GENTIS SUAE VIM VITALEM IN EXTREMA SERVITUTE
ALUIT LAPSIS ANIMOS ADDENDO EORUMQUE DIVINA ET
HUMANA IURA DEFENDENDO
QUOD PRO VIRILI PARTE SEMPER ENISUS EST UT OMNES
POLONI VEL IN FAUSTIS PATRIAE TEMPORIBUS COMMUNEM
SIBI PROPONERENT FINEM UNUMQUE GERERENT ANIMUM

HONORIS CAUSA
DOCTORIS PHILOSOPHIAE


NOMEN HONORES ET PRIVILEGIA CONTULIMUS IN EIUSQUE REI FIDEM HASCE
LITTERAS UNIVERSITATIS SIGILLO
SANCIENDAS CURAVIMUS


DATUM POSNANIAE DIE XI MENSIS JUNII ANNO MDCDXXIII

HELIODORUS SWIECICKI
THADDAEUS GRABOWSKI
H. T. RECTOR
PHILOSOPHORUM
ORDINIS
H. T. DECANUS


Powrót do spisu dokumentów

© 2006; Wszelkie prawa zastrzeżone. | Kreacja: juda.webdesign